Latin
33.5 to 33.6
Conrad Gessner, Icones animalium 33.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse Lant Bubalis sit (inquit Scaliger) nam Plinius ambiguè Vitulo Ceruoue similem facit. Ego sanè hunc Bubalum esse facilè persuadeor, quoniam alium hactenus non noui cui ueterum descriptio aequè conueniat: praesertim Oppiani lib. 2. de uenatione: etiamsi minorem eum facere uideatur: nempe dorcade platycerote corpore inferiorem. Cornua quidem eius ita describit, ut non ramosa, sicut ceruis &capreis: sed Rupicaprarum n ostrarum cornibus similia, tum situ, tum in auersam partem retortis mucronibus, esse uideantur, ad pugnam ferè inutilia. Author innominatus cuius Graecum de animalibus libellum manuscriptum habeo: Bubalum in Libya, inquit, partim boui, partim ceruo similem esse: non dormire: &alium ultra alpes prope Rhenum fluuium Bubalum esse, colore albo, saeuum, uel, ut ipse loquitur, φάνον. Cornu incertum cuius bestiae, catena suspensum ad columnam in aede summa Argentinae: longum (filo ducto secundum hemicyclium à principio ad finem) quatuor ferè cubitos Romanos. Cultro cum raderem, cornu uerum esse apparebat. fuere nimirum Vri alicuius uastissimi, aetate multùm prouecti.