Latin
QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 34
Unproofread scanNot analysed yet
illic quidem cuius sit animalis nemo scit. Crassitudinem siue circunferentiam basis oblitus sum metiri. Apparet ante annos quam plurimos (duo aut tria saecula forte) propter admiratio nem magnitudinis illic suspensum fuisse. Philippus rex Macedonum ad pedem Orbeli montis in Macedonia iaculo confodit Taurum ferum, &cornua eius, orgyiae uel (ut alij) sedecim palaestarum longitudinis, in uestibulo templi Herculis consecrauit. Plura leges inferiùs in Monocerote. GERMAN. Ein groß hoim/hanget zu Straßburg in dem Muͤnster an einer saul/yederman vnbekant/klaͤffterig: vilicht von einem grossen alten Aurochsen. In hac icone cornuum lbicis interstitium meliùs exprimitur quam sequente. LATINE Ibex, uel Capricornus apud recentiores. Capra fera Varro ni. iξαλος ἀξ Homero, ἐξκλον autem interpretantur πνοθητικὸν, ὀρμητικὸν, &c. è cuius cornibus sedecim palaestarum, areum Pandari Lyciorum ducis factum meminit. Αξ ἄγειος Aeliano lib. 14. cap. 16. qui in summis Lihycorum montium uerticibus eos comorari scribit, &ad boum (sunt autem boues in Africa parui, ut lo. Leo testatur) magnitudinem accedere, &c. Reperiuntur etiam in Creta, Agrimia uulgò.