Latin
QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 36
Unproofread scanNot analysed yet
Libycę cognomine, celerrimam, pilis ruffis &densissimis ualde hirsutam: ocu lis cyaneis, cornibus antrorsum tendentibus, speciosis, in fluuijs &aquis aliquando natantem, &in locis palustribus pascentem. Sed haec Dama Plinij potius, aut aliud saltem quam Rupi capra animal fuerit. Rupicapra autem, uel potiùs cognata &co loribus differens, quam eodem in capite Dorcadem Libycam no minat: celerrimam, sed quae equum Libycum non effugiat, capitur etiam retibus. Ventre albo (locus hic non est integer:) nigris per latera uittis, reliquo corpore ruf, fo autm flauo. pedibus longis, oculis nigris, (Rupicaprae rubros tri buit Albertus,) capite cornuto, auriculis praelongis. Sic ille. Dorcadi quidem, id est Capreolo, non cornibus, sed pilo, statura, habituque corporis cognata uidetur. colore quidem etiam nostrae non omnes nec semper eodem sunt, rarissimae albae. ITAL. Camuza uel Camorcia. HISP. Capra montes. GAL. Chamois. Rex Franciscus ueteri Gallico nomine uocabat un Tsard, Bellonius. uidetur autem id nomen Germanicum esse, à glacie factum. Scaliger in Pyrenęis sic uocari ait. GERM. Gemß oder Gamß. POLON. Dzyka koza, id est fera capra. Bohemice Corytansky kozlik, id est, Carnicus uel Carinthiacus hirculus. Dama Plinij. Haec icon Damae est (inquit lo. Caius, qui eam ex Anglia ad me transmi sit,) quam ex caprarum genere esse, indicat pilus, aruncus, figura corporis, atque cornua: nisi quòd his in aduersum adunca, cum caeteris in auersum acta sint. Caprae magnitudine est, &colore Dorcadis. Sic ille. &rursus in epistola ad me: Est amicus quidam meus Anglus, qui mihi certa fide retulit, in partibus Britanniae Septentrionalibus re periri Damas illas, quarum effigiem ad te misi. Plinij &Romanorum esse indicio est, quòd Romae in columna quadam marmorea &triumphali superstite adhuc insculpatur, &cum Pliniana descriptione conuenit. Et rursus in alia: Conueni tertiò ami cum meum super Dama Plinij: qui respondit certum esse in partibus Britaniae Septentrionalibus eam reperiri, sed aduentitiam. Vidit is apud nobilem quendam, cui dono dabatur. Accepi à quibusdam, eam in Hispania nasci. Plinius Damam &Pygargum ex Caprarum syluestrium genere è regionibus transmarinis mitti scri, bit. Recentiores Damam uo cant Dorcadem seu Capream platycerotem ueterum. Videtur eadem Cemas Libyca, ut in Rupicapra dixi. GERM. Ein froͤnnde art wilder geissen /mit fuͤrsichgebognen hoͤrneren. Etliche Strepsiceros sagend sy werdind in Hispanien gefunden. Oppianus Capras &Strepsiceros Bellonij: uel Ouis Cretica, ut lo. Caius conijcit. Ques feras reperiri ait, non multo maiores mansuetis, cursu ueloces, &ualidas ad pu gnandum: capitibus armatis στρεπτοῖσι κεράεοσιν, id est, cornibus tortis, Strepsicerotes nimirum intelligens. ¶Ex Caprarum syluestrium genere Strepsiccrotes sunt, mittunt eos transmarini situs. Cornua eis erecta, rugarumque ambitu contorta, &in leue fastigium exacuta, (ut lyras diceres.) Addaces Africa appellat.