Latin
QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerendum, an idem sit animal, cuius meminit Strabo sub finem libri quarti, his uerbis: Habent alpes Equos agrestes &Boues: utque memoriae tradidit Polybius, peculia ris formae belluam gignunt: figura quidem ad ceruum accedente: collo duntaxat excepto &uillis, in quibus capro (id est hirco: Graecè quidem legitur κάπρῳ, quod est, uerri: sed Polybium haec à Latinis hominibus audiuisse, &caprum Latinis aliud quam κάπον Graecis significare, non obseruasse conijcio) similis est: sub mento autem carnis globum (πυρῖνα) gerit, dodranta lem, in summo pilosum, crassitudine pro equini pulli cauda. ITALICE Stainboch, quae uox est Germanica. GERMAN. Steinbock: &foemina priuatim gbsch uel gabschgeiß: ut apud Rhaetos qui Italice loquuntur Vesina. msi Potest &Capra fera uel alpina minor dici, ad differentiam. Rupicapra Plinio dicta. Ab Oppiano Αίγασρος dici uidetur, uel potiùs Ἀιγαγρος. Albertus Capram montanam nominat. Haec aut superior est Cretica illa capra, quae dictamni pabulo sagittas quibus percussa fuerit, expellit. Ad has prouerbium mala remittit, execrationem aliquam auertens κατʼ ἄιγας ἀγρίας. Bellonio Cemas Aeliani haec uidetur, quam describit lib. 14. cap. 14.