Latin
QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 38
Unproofread scanNot analysed yet
nam statim ante historiam eius Oppianus de Ouibus feris Creticis egit, quas colore flauo uel purpurascente esse scribit, quadricornes: non lana, sed uillo ferè caprino tectas. Et mox addit: Quinetiam Subus colore flauescit splendido, sed non aequè uillis hirsutus est: &duo tantùm ualida cornua supra latam gerit frontem. Quòd si non congeneres bestias istas existimasset, conferre inter se atque distinguere opus non fuisset. Sed coniectura haec tantum nostra est: quam certioribus aliorum scriptis aut confirmari aut infirmari uelim. GERMAN. Ein gehuͤrn von eim froͤmbden gewild/ welches mir der hochgeleert Jo. Caius vß Engelland conterfetet zuͤgeschickt. Die hoͤnner sind also gekrumet vnd gestaltet/oz sy anzesaͤhen /als ob die wyte darzwuͤschend grad von einer violen oßgefuͤllt wurde. Alia eiusdem icon, cum imagine lyrae, quam cornuum interuallum Strepsiceros Io. Caij. repraesentat. Bestiae cuiusdam mihi incognitae cornu quale hîc exhibeo, uidi in arce generosi domini Guilielmi Vuernheri Cimbrorum comitis, longitudine brachij, colore nigricans, baculi uel coli crassamento, leue, cauum ad dimidiam partem aut amplius. Addebat, ex fama nimirum, animalis bicornis esse: &bina huiusmodi inter M anathemata rariora Ferdinandi Augusti extare. GERMAN. Ein hoen von einem vnbekauten gwild/ welches ich gesaͤhen in deß wolgeboenen her: Wilhelmen Werners Graffen vnd herren zuͤ Zimbern schlosss (ein halb myl von Kotwyl) sampt vil andern antiquiteten vnd seltzame wunderbaren dingen. TRAGELAPHVS Bellonij. Tragelaphus (inquit in Singularibus lib. I, cap. 53. cuius nomen Gallicum non habeo) quod ad pilos lbicem refert, sed barba caret. Cornua ei caprinis similia, sed aliquanto retorta sicut Arieti. ea nunquam amittit. Rostro fron te &auriculis ouem refert, ut scroto etiam pendulo &admodum crasso. Crura eius albicant, ouillis similia. Cauda nigra, coxae (femora) sub cauda albae sunt. Pilos tam longos habet circa stomachum &colli prona supinaque parte, ut barbatus uideatur. Pili etiam armorum (scapularum) &pectoris, longi ac nigri sunt, cum duabus maculis cinereis (griseis) utrinque ad ilia. Nares nigrae, rostrum album, ut etiam totus uenter infernè. Sic ille. Sed doctissimus lo. Caius noster hanc picturam cum nulla ueterum Tragelaphi descriptione congruere iudicat. Mihi quidem Pygargus potius quàm Tragelaphus uidetur. Sunt enim Pygargi, teste Plinio, ex Caprarum syluestrium genere, quas transmarini situs mittunt. Deuteronomij cap. 14. Dischon Hebraicam uocem, Septuaginta &D. Hieronymus interpretantur Pygargum, inter quadrupedes puras. Obscu rus quidam author animal cornutum, &instar hirci barbatum esse tradit, magnitudine inter ceruum &hircum, simile Hircoceruo. In eo certe quod Bel lonius describit animali, partem sub cauda &clunes coxasue al bi coloris esse, Pygargi nominis interpretatio uidetur. Ni hil aut parum ab hac quadrupede differre uidetur Musmon Sardiniae, de quo proxime.