Latin
QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 39
Unproofread scanNot analysed yet
GERMAN. EEin froͤmbde art wilder hoͤcken /mit langem haar vim die biust von den alten Griechen Weyßarß genaut. MVSMONIS effigies ad uiuum expressa: quam à Genuensi quodam mercatore acceptam Theodorus Beza nobis conmunicauit. Vocant autem in Sardinia uulgò Muslonem. Est in Hispania, sed maximè Corsica, non maximè absi mile pecori (id est Ouibus) genus Musimonum, caprino uillo quàm pecoris uelleri propius, quorum è genere &Ouibus natos prisci Vmbros uocauerunt, Plinius. Strabo quidem Graecè sistimmi Musmon (πὥσμων) duabus syllabis scribit, non tribus ut Latini quidam. Musimon, asinus, mulus, aut equus breuis, Nonius. Dicti sunt autem isti forsitan Musimones, quòd ijsdem ex locis haberentur, unde Musimones oues uel canprae syluestres, nempe ex Hispania, uel Sardinia. ¶Hirci syluestres Sardinię, magnitudine sunt qua hirci aliarum re gionum, (pectore perquàm hirsuto.) Cornua eis non protenduntur à capite à se inuicem dissita, sed statim iuxta aures reuoluuntur. Celeritate quidem beluas omnes superant, Pausanias. In Sardinia &Corsica nascuntur Arietes, qui pro lana pilum caprinum producunt, quos Musmo nes uocitant, Strabo. Capris Sardiniae cubitales innasci pilos Nymphodorus tradit: uidetur autem Musmones intelligere. Ophiona quoque Plinij, cuius mentionem se apud Graecos reperisse scribit, non alium quàm Musmonem esse, planè asseruerim, cum Sardiniae peculiaris sit, ceruo minor, pilo demum similis. Hodie quidem, nomine etiam congruente Muflo (uel, ut alij scribunt Mufron) nominatur. Interijsse certè suspicari, ut Plinius, absurdum dixerim. Idem aut proximum Musimoni uidetur animal, cuius Hector Boëthius in Descriptione regni Scotiae meminit his uerbis: Hirthae insulae Hebridum postremae adiacet alia quaedam sed inhabitabilis insula.