Latin
46.5 to 46.6
Conrad Gessner, Icones animalium 46.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Britannicos à Capitolino nominari coniecerim albos ceruos: nam hoc etiam colore in Anglia haberi aiunt: &Pausanias albos Romae sibi uisos scribit, (in spectaculis nimirum è Britannia aduectos.) ¶Tragelaphus eâdem est qua Ceruus specie, barba tantùm &armorum uillo distans, (Aristoteles etiam cornibus distinguit,) non alibi quàm iuxta Phasin amnem nascens, Plinius. at Diodoro Tragelaphi &bubuli nascuntur in Arabia, exhibitus quidem hîc Ceruus, quamuis circa guttur &armos, uillis tegitur longis, non tamen barbatus uidetur, ut neque Bellonij Tragelaphus, quem potius Pygargum esse diximus ex Caprarum syluestrium genere. Hunc uerò Ceruum, quoniam caeteris maior est, Achainam cognominemus licet: sic enim ueteres ceruorum maiorum genus ab Achaea Cretę ciuitate nominarunt. Non desunt Grammatici eosdem ceruos Σπαθῃναίας dici interpretantes. Ceruorum foetus νεθροὶ dicuntur: paulò adultiores κεμάδες: postea ἕλαφοι. ἔλαφοι.