Latin
47
Conrad Gessner, Icones animalium 47
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè uerò etiam ἀχαεῖναι &σπαθιναι dictil aliquo aetatis, aut spel ciei, aut magnitudinis discrimine differunt. grammatici qui dem ut ἀχαιίνέην ἔλαφον quis sit interpreten! tur, multum sunt occupati, Eustathius in lliad. s. Quaerendum autem an eadem ratione Spathinae ceruil à Gręcis dicti cognominatiue sint, qua apud Latinos palmati. quoniam spathe, uti Pollux testatur, pars palmae est à qua fructus dependent: &spal thae instrumenta quaedam, altera parte latiuscula, nominantur: item textoria &gladij eandem partem Diol scorides elaten uocauit: quod nomen etiam latiori remorum pars ti tribuitur, quàm Lat tini palmulam dicunt. Aliqui Achainen deducunt παρὰ τῆς ἄχος id est, à moerore: &interpretantur tristem propter foetus adhuc paruos &nondum exire ualentes è latibulo. quòd si proba haec deriuatio esset, congrueret cum Germanico Cerui nomine Rummerer, similiter à moerore dicti, quanquam aliam ob causam, ut dictum est. ¶Tragelaphum ab Aristotele Hippelaphum dici apparet: ut Raphaëli Volaterrano etiam uidetur: quoniam &peregrinum facit, &eadem quae Plinius Tragelapho tribuit: barbam nempe, &armos uillosos, &cerui similitudinem tum corporis magnitudine, tum quòd foemina in eo genere cornibus caret. Hippardium (inquit) &Hippelaphus tenui ssimo iubae ordine à capite ad summos armos crinescunt. proprium Hippelapho uillus, qui eius gutturi modo barbae dependet. Gerit cornua utrunque, excepta foemina Hippelaphi: &pedes habet bisulcos. Magnitudo Hippelaphi non dissidet à ceruo. Gignitur apud Arachotas. Et alibi, Satis iubae summis con tinet armis, forma partim equi, partim cerui. Cornua ei Caprae proxima. Sic Aristo teles. Cerui quidem similitudinem utrique in hoc animali uiderunt, tum qui Tragelaphum uocarunt, id est, Hircoceruum, propter harbam &cornua hircina: tum qui Hippelaphum, id est, Equiceruum, propter iubam. Volaterranus non rectè (puto, in Aeliano enim meo non reperio) ex Aeliano citat, Tragelaphum caetera similem Ceruo esse, barba tantùm &armorum uillo propiorem Hirco: quod solus, ni fallor, Plinius scripsit. Albertus ramosa &ceruinis similia cornua Tragelapho tribuit, sed sine authore. Recentiores quidam obscuri Pygargum aiunt animal cornurum &bar batum esse Hirci instar, minus Ceruo, majus Hirco, simile Hircoceruo, sed longè minus. Bellonius cum Platycerotem descripsisset, eiusque cornua magna in ascensu arcis Ambausij in Gallia spectari dixisset: addit, ibidem etiam alterius bestiae huius generis effigiem uideri in lapide sculptam, cum cornibus ueris, quae animal uiuum gestauerat, adiunctis, barbatam ibicis instar: quae forsan Aristotelis Hippolaphus sit. Ergo Cerui species quam hic proponimus, non uidetur esse Tragelaphus: sed Ceruus Achaines aut spathines, Latinè forsan palmatus.