Latin
56
Conrad Gessner, Icones animalium 56
Unproofread scanNot analysed yet
In ea cauitate cerebrum erat positum, descenditque ea ad mediam oculorum regionem. Eam in sceleto a &b literae (In pictura nostra haeliterae per incuriam omissae sunt) indicant. Dens ut ceruis, sed equino maior, &in maxillaribus per interiores sulcos, sed summa sua parte, denticulus acutus assurgit, ne quid eò cibi inconfectum delabatur. Colore id animal est per adolescentiam, murino aut asinino: per prouectam aetatem, fusco, sed magis per extremas totius corporis margines: pilo lęuissimo, cruris maximè, nisi sub uentre, in intimo &summo crure, imò &supremo collo, pectore, armo, atque spina. Proceritate est, duodeuiginti palmorum uulgarium &digitorum trium. Multò uelocius equo est. Foemina singulos peperit in Britannia: aiunt tamen geminos parere. Caro illi nigra est, &fibra crassa atque longa uti bubus: praeparata tamen ut ceruina, atque in furno cocta, in cibo ceruina est suauior. Vescitur herba, sed rariùs apud nos, eo credo ingenio quo equi, qui cum panem possunt, foenum nolunt. folio, cortice ex arbore, pane &auena lubentius. Priora uel ad triginta palmos uulgares excelsa, naturali corporis positura carpit. Si quid sit eò excelsius quod affectat, erigit se in posteriores pedes, &prioribus in arborem aut maceriem innixum, ut solent caprae, uel supra fidem extenta ore detruncat: tanta est animalis proceritas &altitudo. Bibit aquam, bibit &alam ceu ceruisiam auidissimè pariter &copiosissime, idque sine ebrietate. Sunt qui uinum dedêre, sed id si prolixius hauserit, imitatur uitium ebrietatis. Placidissimum animal est, si cicuretur: alioqui ferox admodum, &humanum genus persequens, si non aspe ctu, at odore, quo maxime pollet &cane certius. Quamobrem qui per uiuaria regia illi praeficiebatur, singulis annis serra dissecabat cornua. Quem comprehendit, calcibus deturbat, &,si eques est, etiam equum. Quem non ante conspectum odore praesenserit, uoce prodit propemodum clarè grunnientis suis. Orbum sua foemina, mulieres ualdè affectat, &quasi sexum nosset, pudendum denudat. Id habet instar ceruini. Vngulam eius aduersus morbum caducum ualere creditur. Hoc animal Noruegia Eleno &IElke nominat, si benè externa uocabula nostri sonant. Equidem Hippelaphum, seu equiceruum cum Aristotele &Alberto Magno dicerem.