Latin
57.1 to 57.4
Conrad Gessner, Icones animalium 57.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim muli caput atque aures habere dicit equiceruum. Ille iubam tenuem à capite ad armos protensam, aruncum peculiarem à gutture pendulum, &dorcadis cornua gestare scribit Hippelaphum. Alcem esse non putem: cum Alci nec crura flexa, sed rigida, nec cornua his similia, nec in armis iuba sit apud ueteres authores, si bene memini. Minus Hippardium crediderim, cum praesertim foemina cornibus careat, &mari aruncus sit: quae in Hippardium non cadunt. Tragelaphum esse dicere, uetant &dorcadis cornua, &muli caput. Adiungam ueram imaginem, &seorsum capitis sceleton unà cum suturis, ut erant naturaliter, quò certius quae ad caput pertinent cernantur omnia. Haec omnia Caius. Apparet autem omnino animal hoc Alces esse speciem, eandem per omnia illi quam nos exhibuimus, exceptis tantum cornibus: quae certè Doreadis seu capreoli in Alcium genere inueniri ab alio nemine hactenus cognoueram. nam Alce nostra, quae similiter à Noruegis Elent uel Elte nominatur, semper magna &lata admodum (qualia pinximus &uidimus ipsi, &Albertus quoque describit) cornua gerit: ut testes oculati non pauci mihi asseruerunt. &ex Prussia Poloniaque, ubi capiuntur, depictas icones cum eiusmodi cornibus miserunt amici, Io. Kentmanus, lo. Pontanus, &Ant. Schnebergerus, omnes medici doctissimi. Aristoteles quidem historiae lib. 2. cap. 2. dorcadis cornua Hippelapho tribuit, id est, capreae: &iubam in sum mis armis, &in capite descendentem tenuem: animal bisulcum esse dicit, non majus ceruo: foeminam cornibus carere. proprium ei quòd barbam gutturi annexam habeat. nasci apud Arachotos (est autem Arachonsia regio maioris Asiae, in qua Alexan dria &Arachotos ciuitates sunt) ubi etiam Boues feri inueniantur. Quae omnia uidentur Alcae nostrae conuenire, nisi quòd Ceruo multo maior est, duplo plerumque: &cornua non dorcadis simpliciter, sed eius quae platyceros cognominatur, quanuis adminiculis (quae uocant) caret, longè maioribus, &c. Quare duplex, opinor, Hippe laphus fuerit: unus uidelicet Alce nostra cornibus latis: alter uerò, Hippelaphus Ari stotelis seu Arachosius, cornibus dorcadis, qui apud Noruegos etiam reperitur, eadem magnitudine qua Alce nostra platyceros: quanquam Aristoteles apud Arachotos Ceruo magnitudine parem esse dixit, siue deceptus, siue quòd reuera illic minor nascatur. duae unius generis proximi species: utraque inter equum &ceruum ferè ambigente natura: barba non à mento, ut caeteris, sed à larynge (id est gutture) dependente. Equiceruus noster, inquit Albertus, cicuratur etiam ad equitandi usum. tantundem enim uno die spacij, quantum Equus triduo perficit.