Latin
58
Conrad Gessner, Icones animalium 58
Unproofread scanNot analysed yet
Ego planè Rangiferum à Caesare descriptum puto, sed parum rectè ut etiam Alcen, est enim Rangifer ueluti Bos quidam, Cerui figura. huius enim cornua gerit, magnitudine uerò superior ad Bouem accedit: &cicuratus etiam mulgetur. Cornua bina (non unum ut ipse scribit) excelsiora caeteris quae nobis nota sunt cornibus supra caput eri git, quae in summo palmata &ramis uel mucronibus aliquot tanquam digitis diffusa sunt. An uerò etiam foeminae huius generis cornutae sint, nondum mihi constat. opinor autem foeminas omnes, quorum mares ramosa habent cornua, cornibus carêre, nisi rarissimè forsan praeter naturam aliter eueniat. Quòd si à Rangifero discesseris, nullum aliud animal in remotis Hercyniae syluae saltibus reperias, cui Caesaris uerba conueniant. Tarando (inquit Solinus) magnitudo quae Boui est: caput maius ceruino, nec absimile: cornua ramosa, ungula bifida, &c. In Scythia Ceruos ita cicurari, ut equitandos se praebeant, ueteres quidam &recentiores prodiderunt, de Rangiferis proculdubio fama accepta. Quamobrem Ceruum Scythicum rectè cognominabimus: &,si libuerit, etiam palmati cognomen addemus, ut Ceruum Scythicum palmatum dicamus, propter cornuum speciem. Sed de Ceruo palmato plura superiùs indicauimus. De Rangifero etiam accipiendum puto quod lo. Boemus scri bit, in Polonia Equum syluestrem ceruino cornu reperiri, &sanè posset Hippelaphus dici, non indigniùs quàm Alcen Albertus sic nominat. sed alius Solini Hippelaphus est, ut in Alce docui. ¶Rangifer (inquit Albertus) reperitur in regionibus ad Septentrionem uersus Polum Arcticum sitis, ut Noruegia, Suecia &alijs. Dicitur autem Rangifer, quasi Ramifer. tres enim ordines cornuum gerit in capite, ita ut in singulis bina sint cornua, &caput eius uirgultis (aliûs uirgulis) circumpositum uideatur.