Latin
57.5 to 57.6
Conrad Gessner, Icones animalium 57.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
An Hippelaphus Caij coelo uictuque mutato, etiam cornua mutauit? Videtur autem idem Tragelaphus ab alijs dictus, qui ab Aristotele Hippelaphus. Vide quae notauimus suprà in Tragelapho quorundam, cui cornua ceruina. ¶Alces audio Rigae in Liuonia nutriri in domibus, &per uicos urbis cicures obambulare. TARANDVS ueteribus Graecis. Recentioribus Latinis, ut Alberto Magno Rangifer, alijs Raingus, uocabulis à Germanico aut Scythico detortis, ut fortè etiam Tarandi nomen: quoniam aliam eius originem aut significationem non uidemus. Idem animal Ceruum Scythicum appellauerim. De eodem etiam lulius Caesar fortè intellexit libro 6. belli Gallici his uerbis scribens: Est (in Hercynia sylua Germaniae) Bos Cerui figura: cuius à media fronte inter aures unum cornu existit, excelsius magisque directum his quae nobis nota sunt cornibus, ab eius summo sicut palmae ramique latè diffunduntur. eadem est foeminae marisque natura: eadem forma magnitudoque cornuum. Petrus Gillius hoc loco non rectè legit: Est Bison in Hercynia sylua, &c. Tarandi seu Rangiferi effigies uora.