Latin
RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS
Conrad Gessner, Icones animalium 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
ficat. ¶Indi Tigrim Elephanto robustiorem multò existimant. aiunt autem eam maximi Equi magnitudine esse, uelocitate &uiribus tantis, ut nullum ei animal con ferri possit. nam si quando cum Elephanto pugnat, insilire in eius caput, &facilè suffocare. Quas uerò nos uidemus &appellamus Tigres Nearchus scribit Thoas uarios &maiores esse, Arrianus in Indicis. Recentior quidam Graecus, qui sub Constantino Monomacho uixit, (cuius de natura animalium libellum manuscriptum ha beo,) de Tigride &Hippotigride capita separata habet. Hippotigris (inquit) similis est Onagris, animal pernicissimum, pelle maculosa, colore cinereo.