Latin
RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS
Conrad Gessner, Icones animalium 67
Unproofread scanNot analysed yet
Huius generis fe rae Romae in Theatro exhibitae sunt currum trahentes agente auriga, mirabili specta culo: &talis currus (Tigribus iunctus) regiam sponsam uexit. LATINE Panthera, Pardalis, Varia, Africana, Leopardus. Pardum Plinius à Pan thera sexu tantùm differre putat, quanquam dubitat. ITALICE Leonpardo. GALLICE Leopard. GERMAN. Leppard. Sind klein vnd groß. Vide sequentes duas figuras. PARdalium duplex genus est, inquit Oppianus. sunt enim aliae maiores, sed cauda minore. aliae minores, cauda maiore, robore non inferiores. Eandem coloris uarij, &fi gurae corporis speciem similitudinemque ambae, praeter caudam, gerunt, &c. Alnemer (inquit Andreas Bellunensis) est animal minus Lynce, id est, Lupo ceruario, iiij Leopardo simile figura &colore: sed aliquanto majus, pedibus quoque &unguibus maioribus &acutioribus; oculis obscuris &terribilibus, ut ipse uidi. Idem Leopardo (qui Arabicè nominatur alfhed) fortius, ferocius, &audacius est. Inuadit enim &dilaniat homines. Sic ille: ex cuius uerbis conijcias alnemer, Pantherum seu Pardalin Oppiani maiorem esse: Leopardum uerò seu alfhed, minorem, ¶Alius est Graecorum Panther, masculini tantùm generis, qui Lupis adnumeratur.