Latin
68.5 to 68.6
Conrad Gessner, Icones animalium 68.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
GALLICE Vnza, uel Vncia, ITALICE Lonza. GERMAN. Ein Vntz/ oderkleiner Leppard. mag ein Hundleppard/(oder Hundpard /Wolspard/)genennet werden /dann erist von groͤsse wie ein Ruͤdsic. PANthera Pardalisue minor uidetur, quae à recentioribus Vncia uocatur: quanuis im propriè, ut conijcio. uidetur enim Vnciae nomen à Lynce corruptum. Est autem Lynx diuersa quidem &sui generis fera, Vnciae tamen dictae tum corporis specie, tum natura &moribus similis. ¶Vnciae effigiem hîc exhibitam lo. Caius (qui &alias multas rarissimorum animalium icones descriptionesque mihi communicauit, eo nomine de hac parte naturae &eius studiosis optimè meritus) ex Anglia ad me misit cum hac descriptione. Vncia (inquit) fera est saeuissima, canis uillatici magnitudine, facie &aure leonina: corpore, cauda, pede &ungue felis, aspectu truci: dente tam robusto &acuto, ut uel ligna diuidat: ungue ita pollet, ut eodem contra nitentes in aduer sum retineat: colore per summa corporis pallescentis ochrae, per ima ci neris, asperso undique ma cula nigra &frequenti, cauda reliquo corpore aliquanto obscuriori &grandiori macula.