Latin
68.1 to 68.4
Conrad Gessner, Icones animalium 68.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
alij enim hunc ceruarium Lupum esse uolunt, qui uulgò Lynx nominatur: alij canarium, (ut Theo dorus &Niphus ex Aristotele uertunt,) quem Graeci etiamnum Pantherem uulgò appellant, Arabes Lupum Armenium, Turcae Cicalum, animal uile, minus Lupo, &caetera longe deoenerans, Idem animal Pantherion &Lycopantheros nominatur, &c. Qui hunc Lupum canarium dicunt, ex Lupi Canisque coitu natum insinuant: quale animal nos non rarò uidimus, Cani domestico persimile, nulla cum Pantheris similitudine. Qui uerò Lycopantherum nominant, Lupi &Pantherae sobolem faciunt: qui Leopardum, Leonis &Pantherae. Sunt qui ut Pantherae, Pardalidis, Pardique nomina non distinguant, (nisi quòd Pardalis usitatius est Graecis, Panthera Latinis: Pardus Latinis frequens, in Graecis libris qui extant semel tantùm legitur, quod sciam, apud Scholiasten Pluti Aristophanis, sexu tantùm, teste Plinio quanquam du bitante, à Panthera differre uidetur:) ita ne Leopard quidem. Leopardi certè nomen apud Graecos, Latinosque ueteres hactenus non legimus, praeterquàm recentiorem quendam Graecum innominatum, qui Constantini Monomachi aetate in libro De animalibus caput unum περὶ Παρδάλεως inscripsit, alterum περὶ λεσπάρδου. Leaena (inquit) cum conceptum è Pardalide foetum ediderit, ne Leo inuentum dilaniet, se unà cum illo abscondit, &plurimis aquis adulterij odorem abluit. Deinde tertium περὶ Γάνθηρος: Pantherem, inquit, mater è multorum animalium coitu grauida parit. Indicus uerò Panther odoris sui fragrantia feras ad latibulum suum allectas deuorat. Sic ille. Et debebat sanè Leopardus propriè dici id tantùm animal, quod Leonis Leaenaeue cum Pardo coitu nascitur. Sed obtinuit ferè consuetudo, ut Leopardus simpliciter pro Panthera ponatur: unde &uulgares linguae sua mutuantur nomina, peregrinum animal omnes uno ferè peregrino nomine uocitantes. Graeci Grammatici annotant Pardalis per a. scribi pro foemina, Pordalis uerò per O, pro mare, sed authores hoc discrimen obseruare non uidentur. Pardalis quidem dicta uidetur ab Hebraico Pardes, quod est hortus: quòd macularum oculis tanquam floribus, pellis eius pulcherrimè ornetur. Aristoteles scribit chamaeleontem habere pellem pallidam nigris distinctam maculis, ut Pardalia, Παρδάλια, τά. ¶In aula regis Galliarum Leopardos duo rum generum ali audiuimus, magnitudine tantum differentes: maiores uituli corpu lentia esse, humiliores, oblongiores: alteros minores ad canis molem accedere.