Latin
RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS
Conrad Gessner, Icones animalium 76
Unproofread scanNot analysed yet
¶Dabuh (inquit lo. Leo Africanus) Arabica appellatione, Africanis lesefdicitur. Animal id &magnitudine &forma Lupum refert, pedes &crura homini simile. Reliquo bestiarum generi non est noxium, sed humana corpora sepulchris euellit ac deuorat, abiectum alioqui ac simplex animal. Venatores antrum in quo degit edocti, tympanum cantantes pulsant: cuius harmonia demulsum, non animaduersis technis, solido fune crura constrictum extrahitur ac interficitur. Sic ille. quibus perlectis statim animaduerti animal quod uulgò Papionem uel Babuin aliqui nominant, omnino Hyaenam esse. Olim Arctopithecum esse suspicabar, (propter informem &ursinam ferè corporis crassitiem, &ceu manuum pedumque cum eisdem in Simia aut homine partibus similitudinem, quodque arbores similiter ascendit, &ijsdem uescitur cibis:) quae omnia tamen non solum cum Simia, sed etiam Vrso ferè, ut &pili colorem, communia habet, tanquam Arctocyon quidam, hoc est ex Cane &Vrso compositum animal. Bellunensis Cani simile esse dicit, medium inter Lupum &Canem, noctu latrare: in Syria abundare inter Damascum &Berytum. Eius figuram hîc adijcio, qualem re peri in charta quadam typis excusa. In eadem charta descriptio Germanica continebatur huiusmodi: Hoc animal Papio (Dauyon Germanicè scribitur) à frequente populo spectatum Augustae Vindelicorum, anno Salutis 1551. in magnis Indiae solitudinibus, &rarò quidem, reperitur. Vescitur malis, pyris, &alijs arborum fructibus: apud nos etiam pane. in potu uinum amat. Esuriens conscendit arbores, easque concutit, ut fructus decidant. Quòd si Elephantum sub arbore uiderit, nihil curat: alia uerò animalia cum ferre non possit, om nibus modis repellere conatur. Natura alacre est, &praecipuè cum mulieres uiderit (ad libidinem pronum) alacritatem suam ostendit. Digitos in pedibus quatuor humanae manus digitis similes habet.