Latin
77.1 to 77.4
Conrad Gessner, Icones animalium 77.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Foemina in hoc genere semper geminos parere so let, marem simul &foeminam. Haec ad uerbum ex charta illa reddidimus. Papionem quem pingis (inquit Petrus Coudenbergius, pharmacopola Antuerpiensis eximius, in epistola ad me) uidi uiuum: nec ineptè depictus est anum ostentans, nam ad nutum, haud secus atque caput reliqua animalia, eum uertebat, frequentiùs populo ostentans. ¶Sub genere uno communi, sed quod nomine uacat, sunt Lupus, Canis, Tigris, Vulpes, &Hyaena, Scaliger. ¶Ego aliquando Simiarum generis cum propter causas praedictas hoc animal esse conijciebam: tum quia Babuini nomen, ad Papionis nomen alludit. Sunt autem Babuini (ut lo. Leo Africanus scribit) Simiae non caudatae, uerùm Papio (ut apparet) caudam breuem gerit. qui si non Arctopitheci, Lycopitheci tamen nomen ex Lupo &Simia compositum, corporis simul &morum ratione me retur. Quòd si Hyaena haec est, ut omnino persuasus sum, (nam &Arabes medici, ut Auicenna de animali Dabha nomine, eadem scribunt, quae de Hyaena Graeci,) non erit Lupus aureus Oppiani (is enim Hyaenae seorsim meminit) ut Bellonius conijcit in Singularibus suis libro 2, cap. 108. Paruus quidam Lupus (inquit) in Cilicia &tota farè Asia reperitur, qui rapit &aufert quaecunque inuenerit noctu circa dormientes, (ad quos proximè accedit) ut pileos, ocreas, frenos, calceos, &huiusmodi. Forma ei inter Lupum &Canem est. Multi eius ueteres tum Graeci tum Arabes (Arabicum nomen non exprimit) meminerunt. Graeci hodie uulgò appellant Squilachi (σκύλακοι ίmirum multitudinis numerò pro σκύλακες:) &hic esse uidetur quem Graeci authores Lupum chryseon, id est, aureum, cognominant. Non multò minor est Lupo. Noctu inclusus, Canis instar latrat. Nunquam solus reperitur. est enim gregarius, adeò ut aliquando ducenti in unum gregem coëant, &nihil per Ciliciam hoc animali frequentius sit. Vociferantur autem in grege alius post alium, ac si Canis uocem hau hau repeteret. Color eis egregiè flauus est: quamobrem pellis eorum uestibus fulciendis destinata non paruo illic in precio est. Haec ille. Atqui solus Oppianus Lupi aurei meminit: qui in altis montibus degat, Lupo praestantior fera ac robustissima, praeser tim ore &dentibus, ita ut aes &saxa aliquando perforet.