Latin
RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS
Conrad Gessner, Icones animalium 78
Unproofread scanNot analysed yet
Porphyrius Hyaenam dicit ab Indis appellari Crocutam. Videtur autem ut Pantherarum genus est duplex, ita &Hyaenarum genus unum in Syria esse, minus &innocentius: alterum uerò majus &perniciosius apud Indos ac Aethiopes, quod illorum lingua Crocuta nominetur, &ab imperitis cum Leucrocuta, cui acies dentium perpetua est, confundatur, eò quòd similiter homini insidietur, &c. hanc Indicam Aethiopicámue Hyaenam cognominare licebit. Qui in Aethiopia uocatur Crocottas (inquit Agatharchides) tanquam ex Lupo &Cane compositum animal, hoc nomen accepit. utroque tamen saeuius est, &multò grauius (βαρύτερον) facie ac summis pedibus. robore admirandus, dentium ui