Latin
77.5 to 77.7
Conrad Gessner, Icones animalium 77.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
at Papio inferior uiliorque est Lupo. quamobrem Papionem, Hyaenam esse concludimus, multis hactenus seculis re, nomine &figura doctissimis etiam uiris ignotam. ¶Quod ad nomen Dabha, Syriacum illud uel Chaldaicum esse apparet. Deeba Chaldaeis Lupus est, Hebraeis Zeeb uel Seb. solent autem Chaldaei Z, in d. mutare. Alsebha (inquit Andreas Bellunensis) nomen est commune ad omnes quadrupedes, quae hominem dentibus &un guibus inuadunt, mordent, lacerant, &aliquando interimunt, sicut Leo, Lupus, Tigris, &similes, inde mores alsebhaie dicuntur, ferini scilicet, immanes, crudeles, belluini: quales huius generis animalium sunt. Sic ille. Vt Dabha Hyaenam Syris &Assyrijs, sic Dob Vrsum significat. est autem, ut praediximus, aliqua inter has feras similitudo. Lupi quidem aurei, de quo diximus cognomen, ab Hebraeis seu Syris ductum uidetur, qui aurum nominant sahab, uel sehab, &dahab uel dehab: Lupum uerò seeb, deeb, deeba. Circa Hyaenae tamen colorem non omnibus conuenit. Aristoteles Lupi ferè colorem ei tribuit, quanquam non omnes Luporum species eodem colore sunt: Andreas Bellunensis Vrsi: Bellonius aureum: Oppianus frequentes utrinque coerulei coloris taenias. ¶Coit Hyaena cum alijs etiam specie diuersis animalibus. nam ex Leaena Aethiopica Crocutam parit, ut Plinius scribit. Hesychius Thones ex Hyaena &Lupo generari sine authore tradit. Thos (inquit Eustathius in librum XI. Iliados) animal est Leonibus inimicum, &Lupo simile, secundum uetere, sunde &uulgò fortè Lycopanther uocatur. Et rursus in lib. XIII. Veteres (inquit) Thoem traiij dunt Hyaenae similem esse, &cum saltu ingredi, idque statim ut natum est: τοὖ ὁ βάδισις μετὰ ἄλματος, ὁ τεχθεν ἅμα βαδίζει.) quamobrem erramus qui uulgò Lycopantheres feras degeneres (ἀγεννεῖς) &fructibus uescentes, putamus esse Thoes, qui uel aduersus Leonem audacia praediti sunt. Haec Eustathius. Homerus quidem libro XI. Thoes Ceruum (sagitta percussum, cum iam sanguine exhaustus fugere ampliùs nequit) laniantes, superuentu Leonis diffugere canit. Hyaenam, Crocutam (foeminino genere, uel Crocottam masculino,) Leucrocutam &Mantichoram seu Mantioram ueteres in suis descriptionibus confundere uidentur.