Latin
83
Conrad Gessner, Icones animalium 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
membrana sua conclusum, oui aserini magnitudine. inter hos est mentula in maribus, in foeminis pudendum. Hi tumores, testes non sunt, sed folliculi membrana contecti, in quorum medio singuli sunt meatus, è quibus exudat liquor pinguis &cerosus: quem ipse Castor saepe admoto ore lambit &exugit, postea hoc ueluti oleo quas potest corporis partes contingere, oblinit. Hos tumores, testes non esse, hinc maximè colligas, quòd ab his nulla sit ad mentulam uia, neque ductus quo humor in mentulae meatum deriuetur &foras emittatur. Praeterea quòd testes intus reperiantur.