Latin
84
Conrad Gessner, Icones animalium 84
Unproofread scanNot analysed yet
Leporibus etiam similiter in utroque inguine tumor est. Eosdem tumores Moscho animali esse puto, à quibus odoratum illud pus emanat. Foe minae, quam hîc depinximus, unicus est meatus &ad excernenda excrementa, &ad pariendum. Haec ille. LATINE Lutra. Lutras etiam Lytras dici posse Varro docuit: quia radices arborum in ripa succidere atque dissoluere (quod Graecis est λύειν) dicuntur, potest tamen &à luendo uideri nominata, quod in aquis se lutet, sicut &Graecè Enhydris, Hermolaus. Sed Varro Lutram cum Enydride confundit, teste Scaligero.