Latin
88
Conrad Gessner, Icones animalium 88
Unproofread scanNot analysed yet
Hystricem (inquit idem) Africam mittere proditum est, sed nunc &Gallia habet, &Italia. ¶Similiter ut Herinaceus spinis contegitur: sed multò maior est, rictuque &pedibus differt. digitati enim Erinaceo sunt, illi bifidi. quanquam &Erinaceorum speciem bisulco esse pede tradunt: mihi ut uiderem nondum contigit: quod &Scaliger de se testatur. ¶Hystrix ut in plerisque uulgaribus Porcus spinosus hodie nuncupatur: sic &à Graecis recentioribus (ut Suida) Acanthochcerus, idem ad uerbum sonante uocabulo uocatur: sed &uulgarem Echinum terrestrem eodem nomine uocitant, ut scribunt Etymologus &Varinus. quòd uerò Hystricem quoque Echinum terrestrem Suidas interpretatur, falsum est. Albertus cum Hericium alium marinum, alium porcinum esse dixisset, subdit: Et similiter animal quod uocatur Succa (nescio qua lingua! cuius itidem duae species sunt, quarum altera pedes Porci habet, altera Canis: est autem idem qui Porcus spinosus. Scribitur Gracè στοιξ, ὕστριχος: uel ύστοιγξ, ὕστοιγος. Sic autem dictus uidetur à setis siue aculeis potiùs, quibus multò magis horret, quàm setis suis rigere Sues soleant. Plinius Hystrices foeminino genere protulit, Oppianus masculino. ¶Animal foetidum esse audio, &in syluis cauernas fodere Melis instar. Quatuor hybernis mensibus (inquit Aristoteles) se condit ut Vrsa: &triginta diebus ute rum fert, ut Vrsa: &reliqua facit perinde ut Vrsa. Hinc est fortè quod ἄρκηλα à Cretensibus nominatur. ITALICE Volpe. HISPAN. Raposa, à rapiendo nimirum. GALLICE Regnard. GERMAN. Fuchß. ANGLICE Foxe. ILLYRICE Lisska. VVLPES, apud Grammaticos etiam Volpes scribitur: sic dicta, ut Aelius dicebat, quòd