Latin
88
Conrad Gessner, Icones animalium 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
uolat pedibus. Vulpecula diminutiuum est. Apud Graecos ueteres Αλώποξ dicitur, hodie Ἀλοπύ. Κίναδος, τὸ. sunt qui bestiam omnem appellari uelint, peculiariter uerò Vulpem: &Siculos priuatim Vulpem κινάδιον appellare. Vsurpant hoc nomen Demosthenes, Sophocles, sed &Aristoteles. sunt qui non ipsam Vulpem, sed Martem à Martiale dictam, esse putent. ¶Sunt in Septentrionalibus syluis (inquit Olaus Ma gnus) Vulpes nigrae, candidae, rubeae, crucigerae in dorso, aliaeque coeruleo colore aspersae: omnes quidem ex aequo malignae atque astutae. Nigrae pelles preciosiores cae teris aestimantur: quia Moschouitarum principes frequentius his utuntur. deinde crucigerae, hoc est, quae nigra cruce dorso tenus à natura signantur, propter maiorem or natum &pellium magnitudinem: quam non nisi in maturiore aetate Vulpes consequitur. Hae etiam pelles, uti nigrae, propter commercia Moscouitarum, Russorum &Tartarorum, magno in precio sunt. Candidae minoris aestimantur, &quae coloris coerulei sunt, propter earum copiam, &quòd pilos faciliùs amittant. Nigrae aliquando adulterantur, atro colore fumo picearum taedarum inducto. Rubeae Vulpes omnium frequentissimae ubique reperiuntur. ¶Germani Vulpes quasdam uillo densiore &nigricante, à colore Biandfuchß nominant: nostri Rolerle. sunt autem minoris precij, &magnitudine etiam ut plurimum minores. ¶Vulpium (ut scripsit Ge. Fabricius ad me) magnae sunt in coloribus differentiae. Vnum genus notissimum, quod in regionibus frigidis nobilius coloratur. nam in ijs quae ad meridiem &occacasum pertinent plagis, colore est cinereo, &quasi lupino, &pilos fluxos habet, ut in Italia &Hispania. Hoc genus apud nos duobus nominibus, propter gutturis uarietatem, distinguitur: nam Roler appellantur, quibus guttur quasi carbonum puluere conspersum, in albo nigricat. Rursus Berckfuchse, qui candido sunt gutture: quod quò magis candet, eò est preciosius.