Latin
89
Conrad Gessner, Icones animalium 89
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum genus est primo simile, sed nota insigni differens. nam ab ore per caput, tergum, caudam, recta nigri coloris linea ducitur: tum per reliquum corpus &pedes anteriores, transuersa: ita ut utraque crucis exprimat simi litudinem, unde &nomen illis est Rrutzfuchse, quasi crucigerae. Gutture hoc ge nus nigriore est, &ex alijs ad nos importatur regionibus. Tertium genus est quod colorem isatidis uel coeli sereni refert, Blauwfuchse, id est, coerulei coloris, sed diluti. Vulpes pili rutili capiuntur apud nos, Biandfuchse: candidi in Suetia &Noruegia, licet rarius. ¶Vulpium pelles nigerrimae, nuper à mercatoribus in Galliam allatae sunt, ad usum uestium non uulgarem, sed alia re admirabiles. Quippe rarissimis, &quasi ordine dispositis pilis candidis, singularibus uariae. Vulpes accepimus amaris iij amygdalis esitatis interire, nos Vulpeculam aloe cum carnibus deuorata, uidimus extinctam, Scaliger. Vulpes in Arabia (inquit idem) &Syriae Palaestina, pilo foedo, audacia insigni, uespere mutuis ululatibus quasi signo dato ad nocturnam condictam praedam conuenire. Gregatim praedari.