Latin
94.1 to 94.4
Conrad Gessner, Icones animalium 94.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cepus (Κῆπος) faciem habet Satyro similem, caetera inter Canem atque Vrsum. in Aethiopia nascitur, Strabo: qui &alibi tradit in Arabia reperiri Cepum, cui facies sit Leonis, corpus reliquum Pantherae (πάνθηει, Agatharchides.) magnitudo Dorcadis, id est, Capreae. Cepum autem dictum uolunt, Graeca origine, quòd horti instar uarietate colorum insigne sit animal: siue uarietas illa, non aliter quàm in Pantheris, cui confertur eius corpus, maculis intelligatur: siue aliter, ut Aelianus tradit. Cepus (inquit) circa mare rubrum cum confirmata aetate est, pari magnitudine est cum Eretriensibus Canibus: coloribus uarium. eius enim caput &dorlum &spina ad caudam usque prorsus ualde igneo colore sunt: tum aurei quidam pili disseminati spectantur. Facies alba ad genas usque. inde ad collum aureae uittae pertinent. Collum &pectoris inferiores partes, &anteriores pedes omnino albi coloris sunt. Mammae duae manum implentes coeruleo colore uisuntur. Venter candidus, pedes posteriores nigri sunt. Rostri forma Cynocephalo rectè comparari potest. Haec ille. Hebraei quidem Simiam Koph appellant: a qua uoce Graecos Cepum, uel Cebum denominasse aliquis conijciat. Videtur autem Cempus, Strabonis praesertim &Aeliani, tum ab Aristotelis Cebo, id est Cercopitheco differre, tum ad Cynocephalos referri debere: sed nihil pronuncio. Nam &authores inter se non satis conueniunt: &natura saepe ceu Iudens inter duo genera medium aliquid producit. Hoc saltem dixerim, Simias caudatas alias concolores esse: alias uerò uarias, &his Cepi nomen meliùs conuenire: praesertim si παρὰ τὴν κῆπου ποικιλίαν deriues. ¶Cercopithecorum (inquit Scaliger) tanta uarietas est, ut memoriam confundat. Catos Maimonos, appellamus subuirides, malignos. Hos uidimus sibijpsis caudarum exedere extremas partes. Hoc, aiebant, ab ijs solis committi, qui gustassent aliquando carnes. Albi dicuntur esse alicubi. Nos nigros cum maculis albis uidimus, sono uocis grauiore: croceos, fuluos, furuos, paruos, magnos, mediocres: agiles omnes, atque maleficos. Imitatores maximi, ingeniosissimique omnium ij, qui bene olent. ¶Angli Cercopithecum tum maiorem tum minorem, Marmoset uocant. Et rursus Munkai ijdem appellant, aliud Cercopithecorum genus barbatum, minus priore. idque similiter in majus &minus diuidunt: ita ut ex magnitudinis differentia genera eorum quatuor sint: quorum minimum instar Sciuri ferè est.