Latin
94.5 to 94.6
Conrad Gessner, Icones animalium 94.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Habemus Cercopithecum seu Mamonetum (inquit lo. Caius Anglus in epistola ad me) colore dorsi &lateris uiridi, frequenti inserto hinc inde pilo melino: uentre, men to, &barba (quam habet Turcicam) candidis: facie &tibijs nigris, naso albo. ex minore eius animalis genere est, magnitudine uidelicet Cuniculi. Si placet, eius imaginem mittam, quanquam opus non est. Nam moribus, corporis figura &lineamentis, per omnia similis est caeteris Cercopithecis. Sic ille. hunc quidem meritò, propter colorum uarietatem, Cepum appellaueris. ¶Megasthenes author est (inquit Strabo) apud Prasios gigni Cercopithecos maximis Canibus maiores, &totos albos, praeter faciem quae nigra est: apud alios uerò econtra: caudae longitudine supra duos cubitos: eosque mitissimos, nec inuadendo &furando malignos. Aelianus etiam bar bam eis tribuit, &comam ex fronte propendentem, caudamque leoninae similem: mansuetudinem insignem, &sensus propè humanos. Et quanquam syluestres sunt (inquit) ad suburbium tamen Latagis urbis frequentes quotidie proficiscuntur. quibus coctam oryzam rex comedendam obijcit. expletae ad domesticas sedes magna moderatione reuertuntur, nec obuium quenquam laedunt. ¶In ora Cariai (inquit Petrus Martyr in Nauigationum historijs) animal insolitum repererunt.