Latin
ix.1 to ix.5
Conrad Gessner, Icones animalium ix.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
PISCIVM SEV AQUATILIVM ALIA 1. In sola aqua degunt &uiuunt, ut Pisces propriè dicti plerique: sed plurimi ab aqua: Apua ex aqua tantùm. In aqua &terra, ut Polypus: qui ad fructus arborum, &ad salsamenta exit, est enim omniuorus. Et Vitulus marinus, qui tum piscibus uescitur, tum uastat uineas. Tiburo depascitur herbas, quae in ora sunt maris, exerto ab aquis oreIn aqua &aere: non ad solùm uictum, sed usu uario. quidam enim aere utuntur tanquam instrumento, aut (ut ita dicam) sequestro ad motum uolatus instar, cum fugiunt instantem hostem: ut Loligo, Hirundo, Miluago, Pecten. Alij ad spirandum, ut Delphini. Nonnulli ad cibum consequendum, ut Cancri. Aliqui ad teporem: ut Polypus, Exocoetus, Testudo, Muraena coniugij cum Serpente gratia. A REFRIGERATIONIS MODO Animalium differentiae. VITA in calore consistit: qui in uiuentibus omnibus nisi temperaretur ac refrigeraretur mediocriter, non duraret. Refrigeratio autem haec contingit alijs forinsecus tantùm ambiente elemento refrigerante: ut plantis, partim ab aere, partim terra: &insuper alimento. nam alimentum quoque primum refrigerat. Et similiter animalium exanguibus, ut in terra insectis: quorum quae minus calida sunt, simpliciter aere externo temperantur: quae uerò calidiora sunt, &longioris idcirco uitae, corpus sub diazomate sectum apertumque habent, ut aer illic magis penetret per tenuem diazomatis membranam. Ex spiritus etiam intrinseci motu, nonnihil refrigerantur, quem quidem in eis moueri uel sonus testatur. huiusmodi enim omnia bombum autsonum aliquem aedunt, ut Apes, Vespae. Ex aquatilibus exanguia sunt, Malacostraca, Ostracoderma, Mol lia. Malacostraca ut Cancri, &Mollia ut Polypi, aquam necessariò admittunt, dum cibum capiunt, obiter, non ut refrigerentur: &eam mox reddunt, ne in uentrem illabatur: haec quidem per foramina dicti capitis: illa uerò per partes quas δασίει uel βραγριοηδεα in eis appellant. Ostracoderma fortè corpore toto compresso astrictoque, aquam exprimunt ceu per spongiam aut meatus quosdam latentes. His omnibus, quoniam parum caloris habent, elementum ambiens sufficit. At quorum copiosior calor est, recepto intra se aeris aut aquae portione refrigerantur, ut sanguine praedita omnia: quibus cunctis etiam hepar inest, prima sanguinis officina: &cor caloris uitalis fons. Quorum autem sanguis calidior est: ea recreantur hausto acre, perque os uel nares in arteriam ad pulmonem &cor inspirato.