Latin
ix.6 to ix.8
Conrad Gessner, Icones animalium ix.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum pulmonem alia habent sanguine imbutum abundantiore, ut Quadrupedes uiuiparae, quae necesse habent perpetuò per interualla crebrò inspirare, id est, aerem recentem haurire: &expirare, id est, crassiorem ueluti fuliginosum sanguinis halitum expellere. itemque Cete propriè dicta, ut Balaena, Delphinus: quae aquam non admittunt, nisi cibi capiendi gratia, quam pleraque mox per quandam in capite fistulam, reddunt, paucae alio quodam rostri meatu. Haec idcirco, capita subinde extra aquas exerunt, ut Ranae in nostris aquis. Aliorum pulmo minus sanguineus est, ut Quadrupedum ouipararum, (&ex uiuiparis Lutrae etiam, &Phocae, puto,) Serpentium, Auium. haec aliquandiu spiritum cohibere possunt, &sine respiratione durare, alia longiore, alia breuiore tempore: quòd &minis opus eis sit refrigeratione: &in uacuis pulmonum meatibus aerem extrinsecus haustum retineant. itaque urinari aut inclusa latêre possunt. Postremò ea quorum minùs calidus &dilutus est sanguis uniuersus, ut Piscium propriè dictorum, refrigerantur aqua per branchias (arteria enim aspera &pulmone carent) ad cor deducta. Aquam uerò obiter per os ingressam dum cibum capiunt, ijsdem branchijs reijciunt: Lampredae fortè ac similes etiam per fistulam, ut Cete: quoniam ore adhaerere solent. Branchiae alijs spineo operimento teguntur, ut Piscibus simpliciter dictis: alijs ceu foramina aperta sunt, ut Galeis &Cartilagineis omnibus praeter Ranam piscatricem.