Latin
VNCRASICHOLVS
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 4
Unproofread scanNot analysed yet
TARENGI nomen ber
Icon Haringi, partim ad Rondeletij, partim ad Bellonij iconem expressa.
Ebarum est: neque ulla est,
quod sciam, huius appella
tio siue Latina, siue Gręca.
Sunt qui non rectè Halecen
uocent, Rondeletius. Chal
cidum generis hunc piscem
Bellonius putat, neque id temere: quanquam Rondele tius Alausae potius quàm Chalcidum generi Harengum attribuat. Videtur enim Chalcidis nomen communius esse: cum Oppianus Chalcides marinas fecerit, Aristoteles fluuiatiles aut lacustres: (sicut &Sardinae hodie tum lacustres, tum marinae dicuntur.) &ex ueteribus aliqui Trichides (uel Trichades, uel Trichiades) interpretantur Chalcides: Heracleon, Membrades, &rur sus Chalcides, Sardinos.