Latin
VNCRASICHOLVS
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 5
Unproofread scanNot analysed yet
Conijcio autem ab aeris colore nominatas Chalcides, (Aericas Gaza transtulit, nomine ab eo conficto quidem, quod tamen ad nostrum Han ring alludat:) non quòd ijs uiuis (opinor) is esset color, sed inueteratis: sicut in Harengis alijsque, infumatis maxi mè, apparet. Esto igitur Harengus, Chalcis aut Trichis Oceani maior: Celerinus uero eiusdem, Chalcis Trichisue minor. In hoc tamen falli puto Bellonium, quòd Sardonum uulgò Romae dictum, non modò congenerem Harengo, (qui in mediterraneo nullus est,) sed eun dem putauit. ¶Harengi uocabulum est Germanicum. Germani plerique Bering scribunt &efferunt e. obscuro, ad ae. diphthongum accedente: Flandri Harinck. Galli aspiratione, ut saepe solent, omissa, per a, un areng: unde Latinum uocabulum alij aliter formant &scribunt. Ego quoniam Germanicam dictionem esse agnosco Haringus, uel Heringus scripserim, ut suam orthographia originem fateatur. uidetur autem à Gręco τάριχος deductum nomen, quod salsamentum significat, ut haringus, quasi harichos, pro tarichos, appelletur. nullum enim salsamenti genus usitatius per omnem Germaniam reperias. ¶De cognatis Harengo piscibus, &similiter spinosam in uentre lineam habentibus, diximus in Sardina. ¶Sale fumoque inueteratum hunc piscem, recentiores aliqui Haringum passum appellant: alij Ruscupam &Ruburnum, forte à rubente ob fumum colore. Germani Bockling /Buͤcking /Bucking /Buckling. &eundem piscem muria seruatum, Pickelhering, Roschering. Aqua maceratum, ein gewaͤsserten Bering ein Braathering. ANGLICE. Heryng/Hearynge/Hearing. Infu matus uerò a redde Beryng. ILLYRICE &Polonice, Herynk, Sledz, Sliedz. infumatus uerò Platanij Sliedz, uel Bydlinek. IPARIS (marina) RondeleLij. Piscem hunc rarum (inquit) &spectatu dignissimum, cum aliquandiu seruare uellem, totus in oleum abijt: qui euentus me impi lit, ut Liparim (Liparidem potiùs, à ri )quasi n cto oxytono foeminino Λιπαρις παρὸν, id est, pinguem, nominem Capite terrestrem cuniculum refert: ore est paruo, sine dentibus, &c. Adeò pinguis est, ut non uen tri solum intestinisque infarcta sit pin guedo, ueluti in Mugilibus &Lu pis: sed etiam sub cute carnis loco nihil aliud uideatur esse quàm pin guedo. Idem Rondeletius Agonum quoque lacustrem piscem Liparin (Liparidem) à nonnullis appel lari scribit, à pinguitudine: quòd cum in craticula assatur, pinguitudo uelut oleum destillet. ¶Alia est Liparis lacustris in Macedonia, Bellonio descripta. GERM. F. Ein Schmeltzlingsein Feißling. Caeterùm ut hic piscis (teste Rondeletio) in oleum resoluitur: sic in Essexia commitatum Angliae habetur piscis, qui uocatur à Smie: qui si diu seruetur, in aquam resoluitur, ut Eliota Anglus scribit. Apua Phalerica quoque, Sardinis atque Alausis non dissimilis, &linea uentris similiter aspera insignis, in pinguedinem fermè resoluitur. ¶Alius est ab accolis Oceani dictus een Smelte, cuius iconem Io. Echtius ad nos misit.