Latin
PLICATVS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 11
Unproofread scanNot analysed yet
Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigidis vti: modò vngi, modò idipsum negligere nullum cibi genus fu gere, quo populus vtatur: interdum in conuiuio esse, interdum ab eo se retrahere: modò plus iusto, modo non amplius assumere: bis die potiús quum semel cibum capere, &semper quamplurimum, dummodo hunc concoquat. Quae stomacho imbecillis seruanda sunt. Cap. 2. ET imbecillis stomacho, (quo in numero magna pars vrbanorum, omnesque penè cupidi literarum sunt) obseruatio maior necessaria est, vt quod vel corporis, vel loci, vel studij ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur, qui bene concoxit, manè tutò surget: qui parum, quiescere debet: &si manè surgendi necessitas fuerit, redormire. Qui non concoxit, &toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotio credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat: is ex interuallo aquam frigidam bibere, &se nihil ominus continere.