Latin
PLICATVS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 10
Unproofread scanNot analysed yet
De caeteris affectibus, qui &ipsi non parum sanitati vel conferre vel detrahere possunt, iam nihil dicemus. sunt quidem omnes illi vel cum aliqua tristitia, vel voluptate laetitiaue coniuncti. EX COR. CELSI LIB. I. Quemadmodum sanos agere conueniat. Cap. I. SANVS homo, qui &benè valet, &suae spontis est, nullis obligare se legibus debet: ac neque medico, neque alipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus, modò ruri esse, modò in vrbe, saepiusque in agro: nauigare, venari: quiescere interdum, sed frequentiùs se exercere. Siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat. Illa maturam senectutem, hic longam adolescentiam reddit.