Latin
PLICATVS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 14
Unproofread scanNot analysed yet
in eo qui fatigatus est, &minus concoxit, remissior. Commodè verò exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio. atque haec non utique plana, commodior est. Siquidem melius ascensus quoque &descensus cum quadam varietate corpus moueat, nisi tamen id perquàm imbeciltum est. Melior autem est sub diuo, quàm in porticu. melior, si caput patitur, in Sole, quàm in vmbra: melior in vmbra quam parietes aut viridaria efficiunt, quàm quae tecto subest: melior recta quàm flexuosa. Exercitationis autem plerunque finis esse debet sudor: aut certè lassitudo, quae citra fatigationem sit: idque ipsum, modò minus, modò magis faciendum est.