Latin
PLICATVS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 15
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne his quidem athletarum exemplo, vel certa esse lex, vel immodicus esse labor debet. Exercitationem rectè sequitur modò vnctio, vel in Sole, vel ad ignem: modò balneum, sed in conclaui, quàm maximè &alto &lucido, &spacioso. Ex his verò neutrum saepè fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est. Vbi ad cibum uentum est, nunquam utilis est nimia satietas. Saepe etiam inutilis nimia abstinentia. Saepe, si qua intemperantia subest, durior est in potione, quàm in esca. Cibus à salsamentis, oleribus, similibusque rebus meliùs incipit. Tum caro assumenda est, quę assa optima aut elixa est. Condita omnia duabus de causis inutilia sunt: quoniam &plus propter dulcedinem assumitur: &quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum valet, palmulas, pomaque &similia, meliùs primo cibo assumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est: post satietatem, nihil agendum. Vbi expletus est aliquis, faciliùs concoquit, si quicquid assumpsit potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se impleuit, post cibum neque frigori, neque aestui, neque labori se debet committere. neque enim tam facile haec inani corpori, quàm repleto nocent. Si quibus de causis futuro inedia est, labor omnis vitandus est.