Latin
EX DIVERSIS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 18
Unproofread scanNot analysed yet
DE LVXV CONVIVIORVM ET comessationum, multifariorum morborum materia &fomento, &animorum &corporum peste. IN cibo potuque simplicitas &frugalitas commendantur, vt sit mens sana in corpore sano. Accipe nunc victus tenuis, quae quantaque secum Afferat: imprimis valeas bene. nam variae res, Vt noceant homini credas, memor illius escae, Quae simplex olim, sicut docet Horatius. Ingurgitatio certè tam cibi quàm potus, fercula multa et varia, condimenta diuersa, vinorum varij sapores, discubitus prolixus, quid aliud quam valetudinis &vitae, imò corporum &animorum pestis &pernicies summa existunt? Nos interim, qui non modò homines, sed Christianos, id est sanctos &pios nos profitemur, ingluuie, luxuque conuiuiorum &comessationum, tum bestijs plerisque, tum hominum illis, qui religionis nostrae veritatem vel olim, vel hodie non agnouerunt, sumus deteriores. Sed Turcas nobis esse fruga liores, Socratem in conuiuijs nunquam amplius quàm domi ingeßisse: Lucullum triumphalem senem in Capitolio epulantem, à seruo suo manu à patinis deducta temperantiae admonitum, cui ille hanc de se praefecturam dederat: Epicurum voluptatis patronum pane &aqua nonnunquam victitare solitum, quòd maiorem ex hac frugalitate voluptatem quàm vel regijs epulis postridie se percipere dictitaret: &quod diuus Paulus ebrio sis minatur, aeternae beatitudinis eos neutiquam fore participes: haec &his similia alij declament. Ego me intra medicae profeßionis terminos continebo: nec aliud dicam, nisi morbos omnigenos grauißimosque, et quamplurimos, ex hoc tanquam seminario pullulare. Nam si crapula &ebrietas ea in nobis mala concitant, quae supra enumeraui: mulrò magis vniuersus ille conuiualis luxus, totius morborum Iliadis, aut si quis malit chiliadis, causa extiterit.