Latin
EX DIVERSIS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 20
Unproofread scanNot analysed yet
vbi non tantum vini potus modum excedit, qui minore negotio fortè discuteretur: sed alimenta quoque varia crassaque &cum ijs condimenta, quae medicamentorum instar corpora nostra afficiunt (Frigida concertant calidis, humentia siccis) in vnam omnia massam, &cruditatis morborum foecundissimae parentis fomitem coaceruantur. Verum haec ego sub monuisse contentus, reprehendenda accuratius &maiore apparatu alijs relinquo. Quòd si viri indignitate aliqua constituti, &caeteris ad imitationem vitae exempla propositi, cum qui rempub. moderantur, tum qui religionis mysteria docent, in conuiuiorum luxu plus moderationis adhiberent, nae illi et sibi primum consulerent meliùs, &à populo eandem frugalitatem impetrarent faciliús.