Latin
7
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 7
Unproofread scanNot analysed yet
Iudicandum est autem eadem mala quae inebriari solitis &citius &vehementius accidunt, ijs etiam qui nunquam aut rarò ad ebrietatem, intempestiuè tamen &largiùs bibunt, tardiùs teniusque accidere: nec ea solum quae nominat Plinius, sed alia insuper quam plurima, cruditatis &plenitudinis humorum foetus, in neruo se praecipuè partium genere: vt neruis ipsis, eorumque origine cerebro, in articulis &ligamentis, tendinibus, stomacho, &alijs. &vt leuiora omittam, comitiales spasmi, paralysis, &apoplexia non rarò hac de causa exoriuntur.