Latin
8
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non in se tantum, suamque valetudinem (vt nihil de animo dicam) impium est hoc hominum genus, (homines ex figura appello, cum ratione iam obbrutescant) sed in prolem quoque si quae ab ei procreatur, quam corpore planè morbosa nasci effoeminarique necesse est. Riglus pancratiastes à Lito Caesare ad balneum manè vocatus, cum acceßisset simulque lauans semel bibisset, apoplexia repente correptus interijt, vt refert Plutarchus in salubrium praeceptorum libro. LOCVS CICERONIS EX