Latin
PLICATVS
Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta 9
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hic etiam si modum excedat, valetudo periclitatur: quoniam ita calor innatus dispergitur ad superficiem ac euaporat: ut per tristitiam idem nimis colligitur ad interiora, vnde cordis substantia coarctatur, exiccaturque humor natiuus. Haec igitur semper cum periculo est, indolentia nunquam, quod haec in medio extremorum sit: laetitia cum vel subita nimiaque fuerit, vel diuturnior: nam tempestiua &mediocris per interualla laudatur. cor nempe dilatat, et sanguinem in omnes corporis partes ex aequo deriuat ac distribuit. Sanguinis aut, familiarißimi &saluberrimi humoris, &(vt quidam loquuntur) tanquam vehiculi animae vis et copia, corpus vniuersum vegetat, animat, viuificat, sensum agilitatemque promouet, colorem floridum, caloremque natiuum (omnium naturae nostrae functionum opificem) excitat: atque inde in toto corpore iucundus quidam voluptatis sensus percipitur. Voluptas autem, vt viri sapientes dicunt, actionem omnem perficit. Cum itaque sanitas dicatur ea corporis constitutio, in qua actiones corporis cunctae, nutritio, sensus, motus, cogitatio, quaeque his ancillantur, mediocres &inculpatae aeduntur, plurimum omnino momenti ad illam tuendam indolentia &hilaritas moderatae afferunt.