Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.23
Unproofread scanNot analysed yet
DE PAGANIS, SACRIFICIIS ET TEMPLIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum. Si quid de palatio nostro aut caeteris operibus publicis degustatum fulgore esse constiterit, retento more veteris observantiae, quis portendat, ab haruspicibus requiretur, et diligentissime scriptura collecta ad nostram scientiam referatur: caeteris etiam usurpandae hujus consuetudinis licentia tribuenda, dummodo sacrificiis domesticis abstineant, quae specialiter prohibita sunt §1. Eam autem denuntiationem atque interpretationem, quae de tactu amphitheatri scripta est, de qua ad Heraclianum tribunum et magistrum officiorum scripseras, ad nos scias esse perlatum. Dat. XVI. Kal. Jan. Serdicae (320). Acc. VIII. ad. Mart. Crispo II et Constantino II. Caes. Coss. (321).