Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.24
Unproofread scanNot analysed yet
DE CASTRENSI OMNIUM PALATINORUM PECULIO. Imp. Constantinus A. ad Severum P. U. Omnes Palatinos, quos Edicti nostri jamdudum certa privilegia superfundunt, rem, si quam, dum in Palatio nostro motantur, vel parcimonia propria quaesierint, vel donis nostris fuerint consecuti: ut castrense peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis, ac prope sub conspectibus nostris aquiritur? Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos, et eruditos studiis, itinerum prolixitas, et expeditionum difficultas exercet. Ideoque Palatini nostri, qui privilegiis Edicti uti potuerunt, peculia sua praecipua retineant: quae dum in palatio nostro constituti sunt, aut labore (ut dictum esi) proprio, aut donatione nostra quaesierint. PP. X. Kal. Jun. Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. 320. (Ex Cod· Just.)