Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.7
Unproofread scanNot analysed yet
DE FAMOSIS LIBELLIS. Imp. Constantinus. A, ad AElianum Proconsulem Africae. Licet serventur in officio luo et vicarii exemplaria libellorum, qui in Africa oblati sunt, tamen eos, quorum nomina continent, metu absolutos securitate perfrui sinas, solumque moneas, ut ab omni non solum crimine, sed etiam suspicione verisimili alieni esse festinent. Nam qui accusandi fiduciam gerit, oportet comprobare, nec occultare, quae scierit, quoniam praedicabilis erit ad dicationem publicam merito perventurus. PP. V. Kal. Mart., Carthagine, Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).