Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.8
Unproofread scanNot analysed yet
DE VETERANIS. Imp. Constantiam A.. . Cum introisset principia, et salutatus esset, a praefectis et tribunis et viris eminentissimis acclamatum est, Auguste Constantine, Dii te nobis servent, vestra salus nostra salus; vere dicimus, jurati dicimus. Adunati veterani exclamaverunt: Constantine Auguste, quo nos veteranos factos, st nullam indulgentiam habemus? Constantinus A. dixit: Magis magisque conveteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere. Victorinus veteranus dixit: Muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur. Constantinus A. dixit: Apertius indica; quae sunt maxime munera, quae vos contumaciter gravant? Universi veterani dixerunt: Ipse perspicis scilicet. Constantinus A. dixit: Jam nunc munificentia mea omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit ne quis eorum ullo munere civili, neque in operibus publicis conveniatur, neque in ulla collatione, neque a magistratibus, neque vectigalibus. In quibuscumque nundinis interfuerint, nulla proponenda dare debebunt. Publicani quoque, ut solent agentibus supercompellere, ab his veteranis amoveantur; quiete post labores suos perenniter perfruantur. §I. Fisco nostro quoque eadem epistola interdiximus b, ut nullum omnino ex his inquietaret, sed liceat eis emere et vendere, ut integra beneficia eorum sub sacculi nostri otio et pace perfruantur, et eorum senectus quiete post labores perfruatur. §2. Filios quoque eorum defendant decertationes, quae in patris persona fuerunt, quosque optamus florescere sollicitius, ne si contumaces secundum eosdem veteranos comprobari potuerint, decimentur his sententiis, cum praesidali officio adjungentur probabilius, jussionem meam. Curabunt ergo stationarii milites cujusque loci cohortis, et parentes eorum desperationem, et ad sanctimoniam conspectus mei sine ulla deliberatione remittere, ut sint salvi, cum senuas consequuntur poenas indulgentiae. Dat. Kal, Murt. in civitate Velovocorum, Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).