Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.11
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Adolescentes, qui honestis moribus esse probantur et ad gubernandas facultates suas idoneam cupiunt habere personam, oportet eos primum, antequam ad legitimam aetatem perveniant, id est, ubi vir viginti annorum esse caeperit, auxilium principis implorare, et accepto hujus rei beneficio, eo ordine apud testificationem publicam allegare, ut probent se viginti annorum implesse curricula et honesta conversatione transigere, et sic pradia sua in aliena jura cum decreti tamen interpositione, transferre liberam habeant potestatem. Faeminae vero, sicut biennio in pubertate minores sunt, ita et transacto biennio, ubi ac XVIII. annum pervenerint, eas tamen, quas morum et honestatis commendat opinio, non in publico annos probare suos cogendae sunt, sed misso procuratore per scripturam annos eos, quos superius diximus, se habere demonstrent et similem, quam viri in contractibus habeant facultatem: ita ut qualis vel quam digna persona sit, apud talem judicem haec, qua dicta sunt, debeat approbare. Ergo cum fuerint post adolescentiam hae aetate firmati, in ipsis quoque scripturis vel venditionum instrumentis, honestos se et firmatos aetate conscribant. Hoc tamen illis liceat, qui beneficium, ut diximus, principis pro confirmanda aetate meruerint, ne praedia sua sine jussu judicis vel decreto, quod ex praecepto judicum vel consensu curialium datur, alienare praesumant.