Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.12
Unproofread scanNot analysed yet
DE OPERIBUS PUBLICIS. Imp. Constantinus a Menandro. . . Propter negligentiam judicum, qui imperialia praecepta differunt, ad diversas provincias diversos misimus, qui ad scientiam nostram referant, quae vel diligentia promota viderim, vel desidia corrupta culpaverint. Monendi autem judices sunt, qui instaurare publica opera debent, ut de effectis cis potius quam inchoatis ad nostram scientiam referant, nisi forte justa ratione petendum sit, aliquos, si forte defuerint, impensarum titulos provideri. De rebus autem praecipuis maximisque, non de quibuscumque vilissimis nostrum debent interpellare consilium. Dat. 3 Id. april. Sirmio, Crispo 2 et Constantino 2 W. CC. Coss. (321).