Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Judex cnm caussam audire caeperit, litigatorum assertiones vel responsiones patienter accipiat et omnia plena discussione perquirat. Nec prius litigantibus sua sententia velit obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, jam nihil amplius in contentione habuerint, quod proponant: et tam diu actio ventiletur, quo usque rei veritas invenitur frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum fortasse remaneat: quia si apud ipsum finienda caussa est, totum debet agnoscere. Sin vero ita res exigit, ut ad principis notitiam deferatur, plena discussis omnibus data relatione debet esse suggestio, etc. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Ad locum. Eum, qui sciens judicio adesse neglexerit, ut contumacem index mulctabit. Dat. X. Kal. Jun. Sirmio, Probiano et Juliano Coss. (522).