Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.3
Unproofread scanNot analysed yet
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum. ·. Post alia: Nemo in refutatione aliquid congerat, quod asserere intentione neglexerit. Quod quidem saepe fit industria,. si, quod quis probari posse desperet, in praesenti disceptatione dissimulet, certus, se esse revincendum, si commentitia et ficta suggesserit. Propter quod cogi etiam singulos oportebit ad proferenda in judicio universa, quae ad substantiam litigii proficere arbitrantur, atque ea ratione urgeri, ut sciant sibi ex auctoritate legis istius non licere refutatoriis tale aliquid ingerere quod apud judicem non ausi fuerint publicare. Nam si plena, ut jubemus, assertio per litigatorem in judiciis exseratur, et integra instructio in consulti ordinem conferatur, stabit ratum ac fidele, quod judicia nostra rescripserint, neque ullus querimoniae locus dabitur nec d occasio supplicandi, ut convelli labefactarique jubeamus, quae ad relationem ejus sanximus, qui neque vera neque universa suggessit. Omnes igitur panium allegationes, acta universa scripturarumque exempla omnium dirigantur. Quod cum universos judices, tum praecipue sublimitatem tuam, qui cognitionibus nostram vicem repraesentas, servare conveniet. §1 Sane etiam ex eo querimoniae litigantium oriuntur, quod a vobis, qui imaginem principalis disceptationis accipitis, appellationum adminicula respuuntur. Quod inhiberi necesse est. Quid enim acerbius indigniusque est, quam indulta quempiam potestate ita per jactantiam insolescere, ut despiciatur utilitas provocationis, opinionis editio denegetur, refutandi copia respuatur? Quasi vero appellatio ad contumeliam judicis, non ad privilegium jurgantis inventa sit, vel in hoc non aequitas judicantis, sed litigantis e debeat considerari utilitas. Dat. prid. id. Jun. Sirmio, Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).