Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.4
Unproofread scanNot analysed yet
DE HONORARIIS CODICILLIS. Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Si quis judicio nostro se adeptum codicillos adstruxerit, et idem vel superna codicillorum impressio vel scriptura adstipuletur interior, tamen, si ad hoc pecuniam constabit speratam, nihilominus rejectus in plebem, quo plus extorquere conatus est, abdicetur. Hos enim solos, qui intra palatium versati sunt vel administrationibus functi, ad honores excipi oportebit, caeteris cunctis exemplis et suis restitutis. Si qui tamen bonorum virorum suffragio, nulla data pecunia, vel provinciae legatione suscepta nostris sunt obtutibus illustrati, hi duumviratus, curas, testimonium, provinciae lucrati, extera munerum publicorum obire non abnuunt. Qui vero coemptis procurationum administrationibus post lucra de fisco captata vacationem meruerunt, sive perfectissimi sunt, sive inter egregiorum ordinem locumque constiterint, decuriones nominentur. Quibus illi quoque addendi sunt, qui neque ex administrationibus sunt, et tamen ut perfectissimi delitescunt. Dat. X. Kal. Febr. Sirmio Acc. Non. Apr. Crtspo II, et Constantino II CC. Coss. (321).