Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.10
Unproofread scanNot analysed yet
LEX CONSTANTINI DE PIETATE IN DEUM, ET DE CHRISTIANA RELIGIONE. Victor Constantinus Maximus Augustus, provincialibus Palaestinae. i. Jampridem aped eos qui recte et sapienter de Deo sentiunt, evidenti discrimine, quo omnis dubitatio removetur, apparuit quantum iu ter esset inter studiosos observatores venerandae Christianorum religionis, ct inter ejusdem oppugnatores et contemptores. Nunc vero evidentioribus argumentis, et rebus gestis multo illustrioribus, tum dubitationis ipsius absurditas, tum quanta sit summi Dei potentia, declaratur. Quippe his quidem qui venerandam legem fideliter colunt, nullumque ejus praeceptum audent dissolvere, omnium bonorum copia, et ad ea quae aggressi sunt perficienda vires idoneae cum bona spe ac fiducia suppetunt, Iis vero qui impiam sententiam amplexi sunt, convenientes rerum eventus contigerunt. Nam quis est, qui cum Deum bonorum auctorem non agnoscat, eumque debito cultu venerari recuset quicquam boni unquam consequatur: res certe ipsae dictis nostris fidem faciunt.